Liber Deuteronomii*

Caput 2: Versus 33

Percussimusque eum.Qui sunt veri Israelitae, non carne Judaei, sed spiritu, habitant in omnibus civitatibus Amorrhaeorum, cum in omni orbe terrarum Christi Ecclesiae propagantur, et unusquisque nostrum civitas fuit regis Sehon: quia regnabat in nobis stultitia, superbia, impietas, et omnia quae diabolus suggerit. Sed ubi victus est fortis, et vasa ejus direpta, facti sumus civitates Israel, haereditas sanctorum, excisa prius arbore infructuosa, et dejecto elato rege, et regnante in nobis mansueto, qui dicit:Discite a me, quia mitis sum et humilis corde,etc.Matth. 11.. Nomina quoque locorum conveniunt: Aroer namque sublevans interpretatur; Arnon, acervus tristitiae; Galaad, acervus testimonii. Ab Aroer ergo,quae est super ripam torrentis Arnon,etc. Quia omnis persona cujuslibet dignitatis fastu superbiae vel pompa confidens mundana, cum persecutoribus qui variis tribulationibus Christianos angustiant; usque ad haereticorum conciliabula, qui testimoniis Scripturarum depravatis contra Ecclesiam pugnant, sed resistere non valent, traduntur victi in manus sanctorum cum habitaculis suis.
(* Traductions européennes)